monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 129
{XXX} Africae peculiare, quod in oleastro eas inserit quadam aeternitate, cum senescant, proxima adoptione virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inseritur autem oleaster calamo et inoculatione.